- PERIBOLUS
- I.PERIBOLUSGraece Περίβολος, dictus olim proprie est, certus agri modus, circum templa vacans, vitibus arboribusque consitus et murô clausus, Deoque, cuius id Templum erat, dicatus et Sacerdotum usibus proficiens. Περίβολον τοῦ νεὼ, Auctores Graeci frequenter dicunt. Aelian. Histor. l. 17. c. 47. Οὐκοῦν εν τῷ νεὼ περιβόλῳ τιθάςςους ὄρνιθας πολλοὺς τρέφεςθαί φησι. Latini Templi conseptum vocant. Appulei. l. 11. Aedibusque conductis intra conseptum Templi Larem temporarium mihi constituo. Arnob. l. 6. Dairus et Immanandus fratres, in Eleusino consepto, quod civitati subiectum est; Graece Clemens habet, Ἐν τῷ περιβόλῳ τοῦ Ἐλευσινίου. Locus nempe conseptus erat et murô clausus, sed fine tecto et sacer, unde Sacellum quoque Latinis. Festus: Sacella dicuntur, loca Diis sacrata, sine tecto. Postm odum de ipso Templo vox usurpari coepit, Salmas. ad Solin. p. 10. Sed et περίβολος Straboni conditorium vocatur Alexandri M. quod in medio fuit Alexandriae urbis. Qui eximius honor apud antiquos. Sic Forum Antiochiae, Germanici; Megarensium, Coraebi; Magnesiorum, Themistoclis, alia aliorum mausoleis statuisque olim superbiebant. Vide Io. Kichmannum de Funer. Rom. et supra voce Conditorium. Apud Scriptores citerioris aevi, vox ambitum aedis itidem notat, maxime sacrae. Continebat autem Ecclesiae peribolus cellulas, domos, hortulos, balnea, areas, atque porticus, ut discimus ex Constitutione Theodosii et Valentin. de his, qui ad Eccl. confug. ubi Περίβολος Εκκλησιαςτικὴ dicitur: intra quos limites his, qui ad templum confugiebant, vitae immunitas erat, etc. Apud Papiam Peribolus est xystus seu porticus: in Saxon. Glossar. aelfrici, Pagus seu Comitatus, Car. du Fresne Glossar. Apud Graecos recentiores Περίβόλια, idem sunt quod παράδεισοι, vivaria, Barbare brolia, Gall. brevils. Ita enim legimus, apud Luitprandum Cremonens. episcopum n Legat. ad Nicephorum Phocam Imperator. Constantinop. A. C. 968. in Umbriam (L. Selzmbriam) qui est locus XVIII. M. Constantinopoli distans, Nicephorus me accersiri iubet, etc. Et me interrogavit, si vos perivolia (περιβόλια) i. e. brolia, vel si in perivoliis onagros, vel coetera animalia, haberetis. Cui cum vos brolia, et in broliis animalia, onagris exceptis, habere affirmarem, Ducam te, inquit, in nostrum perivolium, cuius magnitudinem et onagros, i. e. silvestres asinos te vidisse miraberis. Et paulo post, Occurrunt mihi commisti capreis, quos ifsidicunt, onagri. Sedquaeso, quales onagri? Quales sunt cremonaedomestici. Color idem, forma eadem, auriti itidem, vocales similiter cum rudere incipiunt, magnitudo non dispar, velocitas una, dulces lupis aeque. Vide Bochart. Heroiz. Part. 1. l. 3. c. 16. et supra Parcus.II.PERIBOLUSRhodiorum vicus, iuxta Byzant. Rodocinion Gyllio
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.